- OLLAE Extares
- OLLAE Extaresapud Liv. l. 25. c. 16. Graccho ——— sacrisicaniti, triste prodigium factum est, ad exta, sacrificiô perpetratô, angues duo ex occulto allapsi, edêre iecur —— di quum aruspicum monitu sacrificium instauraretur, atque intentius extares ollae servarentur, iterum atque tertium venisse tradunt, libatôque iecinore intactos angues abiisse: Sunt Ollae, in quibus exta coquebantur, Idem l. 41. c. 15. Ipsam aquam effundi ex olla, ubi exta coquerentur, iussisse. Cuiusmodi ollarum Arnob. quoque meminit; et Varro de L. l. l. 4. Hae sunt, quarum in sacrisiciis exta in olla, non in veru, coquuntur. Plautus item Rudente, Actu 1. sc. 2. v. 47. Sed et extar istiusmodi olla, in Glossario etc. Vide Ioh. Frider, Gronov. ad Livium d. l. ut et supra, ubi de Extis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.